Epistola ad Hebraeos*

Caput 13: Versus 8

Jesus Christus,etc. Hoc pertinet ad superiorem sententiam, ubi testatus est Deum dixisse:Non te deseram, neque derelinquam.Poterat enim illis videri, quod haec promissio ad Josue tantum pertineret, ad quod respondet, quod et nos juvabit sicut juvit illum. Quasi: Non est dubitandum, quia qui heri, id est in praeterito, adjuvit Josue, hodie, id est in praesenti, adjuvat, et adjuvabit futuros per omnia saecula.
(* Traductions européennes)